ANABOLICAe Species

ANABOLICAe Species
ANABOLICAe Species
apud Flavium Vopisc. in Aureliano, c. 45. Vectigal ex Aegypto urbi Remoe Aurelianus vitri, chartoe, lini, stupae atque anabolicas species oeternas constituit: i. e. Embolicoe. Ἀναβολὴ enim et ἐμβολὴ eiusdem sunt significationis nomina ac utrôque indigitatur onus navis; quod de embola quidem magis certum, quia magis protritum, cum anabola minus frequenter in eo significatu occurrat: de hac vero minime dubium est, quin idem significet. Ἐμβάλλειν est imponere in navem, idem et ἀναβάλλειν: unde et ἀναβάλλειν, in equum imponere quod munus qui exhibent, Ἀναβολεῖς dicti. Sic ἀναβληςθῆναι εἰς ζυγόν, in lancem imponi, apud Athenaeum. Adeoque verum est, verbum hoc significare, onus imponere, onerare, ut etiam eleganti translatione de bibulis dicatur, qui celocem onerant et vinô se implent. Glossae, Bibula, Ποτὰς ἢ ἀναβάλλουσα: inde celocem onerare, pro inebriare se, apud Comic. Plaut. Pseud. Act. 5. sc. 24 v. 12.
Unde onustam celocem agere te praedicem PS. cum tuo filio,
Peroptavi modo, etc.
Itaque Anabolicoe et Embolicoe species, eaedem sunt. Et quidem Αἰγυπτίαν Ἐμβολην´, seu, ut alii scribunt, ἐμπολην`, apud Euripidem Grammatici recte interpretati sunt ῤῶπον, quâ voce Graeci notant. minutas merces, et, ut ipsi dicunt, τὸν λεπτὸν φόρτον: cuiusmodi inter Alexandrinas merces fuêre vitrum, charta, linum, stupae, aliaque, tum Vopisco hic memorata, tum Marco iam Tullio Orat. pro Rabirio Posthumo. Embolam autem sacram, appellârunt certum frumenti modum, quem necessario Romae subministrabt Aegyptus: Quod non primus instituit Aurelianus, sed ipse, ut videtur, Augustus, ut a cuius tempore frequens Alexandrinoe Classis, apud veteres Scriprores, mentio est. Sed post Augustum, multi Priucipes circa hanc classem aliquid innovârunt, et videcur Aurelianus frumentis Aegyptiacis alias species adiecisse, quae pars Embolae sacrae censerentur; quod postea videtur iterum mutatum. Nam sacram Embolam Iurisconsulti nominant τὸν τῆς αἰτίας ἐμβολῆς σῖτον. Vide Casaubon. et Salmas. Notis ad d. l. et plura hanc in rem infra, in voce Embola etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • EMBOLA — Graeca vox Ε᾿μβολὴ, in genere transvectio mercium est, quae in anvem ἐμβάλλονται, iniciuntur; In specie sic dicta est olim sollennis et annua publicarum specierum transvectio, quae ex Aegypto fiebat; onus navium Alexandrinarum, quae αἰσία ἐμβολὴ …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”